ch
206
206
Beatus, qui vitam habet sublimem, humilem vero animi sensum. Christum enim imitatur, et cum ipse considebit.
ch
207
207
Beatus, cujus a lingua lex non deficit, ab ejus enim tabernaculo Deus non separatur.
ch
208
208
Beatus, qui multis beneficum se praestat, multos quippe invenit advocatos, dum judicatur.
ch
209
209
Beatus, qui non corrumpit virtutem, judicis enim ventilabrum non illuditur.
ch
210
210
Beatus, qui suos actus adornat, accendetur enim ignis, quo probantur omnia.
ch
211
211
Beatus qui festinat ad vitam futuram, redolent quippe praesentia corruptionem, et ad mortem trahunt.
ch
212
212
Beatus, qui mala dissipat, quae congregavit purus judici puro astans.
ch
213
213
Capitulum super praefatis. Anima, ne neglige, debes enim trutinam paulo post subire terribilis judicii Christi Dei nostri, quia minime nosti, nec quando mors venit.