title
title
EVAGRII MONACHI, Rerum monachalium rationes, earumque juxta quietem appositio.
sect
1
1
Dictum est in Jeremia hoc : «Et tu ne accipias tibi uxorem in loco isto, quia hæc dicit Dominus de filiis et filiabus et qui generantur in loco isto: In morte morbosa morientur.» Qui sermo indicat, quod, juxta Apostolum, vir «qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quo modo placeat uxori, et divisus est; et mulier quæ nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quo modo placeat viro.» Atqui manifestum est quod non solum de filiis et filiabus ex connubiali vita proventuris dictum sit apud prophetam illud : «In morte morbosa morientur;» sed etiam de filiis et filiabus in corde eorum natis, hoc est, carnalibus cogitationibus et cupiditatibus, quod in morbido et infirmo languidoque mundi hujus consilio illi quoque morientur, nec vitam consequentur cœlestem ac perpetuam. «Qui» autem «sine uxore est,» inquit, «sollicitus est quæ Domini sunt, quo modo placeat Domino,» et semper vividos immortalesque coelestis vitæ fructus producet.
sect
2
2
Talis est monachus, et ita se habere decet monachum, qui nempe abstineat a muliere, nec gignat filium aut filiam in prædicto loco; quinetiam sit Christi miles materiæ expers, curæ vacuus, extra omnem negotiosam cogitationem actionemque positus, quemadmodum et Apostolus ait: «Nemo militans implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat qui ipsum militem conscripsit.» In hisce progrediatur monachus, præcipue qui universam sæculi hujus materiam dereliquit, et ad speciosa praeclaraque quietis tropæa accurrit. Quam speciosa enim et præclara per quietem exercitatio monastica, quam speciosa vere ac præclara! Est quippe suave jugum illius, et onus leve; dulcis vila, jucunda operatio.
sect
3
3
Vis igitur, dilecte, monasticam vitam qualis est capessere, et ad quietis tropaea recurrere? illic dimitte mundi curas, illisque præsidentes principatus ac potestates; hoc est, expers sis materiae, et affectuum, atque extra omnem cupiditatem, ut ab incommodis quæ inde exoriuntur alienus, præclare tranquillam vitam possis ducere. Nisi enim quis se ab illis subtraxerit, in hac vitæ ratione nequaquam poterit proficere. Cibum brevem et nullius pretii, non autem multum ac magna cura egentem cape. Quod si prætextu hospitalitatis de sumptuoso in mentem venerit, eam abjice cogitationem, nec illi adhæreas. Per illam quippe insidiatur tibi adversarius, insidiatur quo te a quiete avertat. Habes Dominum Jesum, qui Martham, animam ista consectantem arguit quodammodo, ac dicit: Quare «erga plurima» versaris et «turbaris? Unum est necessarium,» nempe, inquit, divinum audire verbum; post quod cætera hæc sine labore inveniuntur. Unde statim subdit, dicens: «Maria» enim «bonam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.» Habes pariter Sarephthanæ viduae exemplum, in quibusnam illa prophetam hospitio susceperit. Licet panem duntaxat habueris, aut sal, aut aquam, potes per haec mercedem hospitalitatis acquirere; quod si ne illa quidem habueris, tantummodo autem bono affectu peregrinum exceperis benignoque sermone eum donaveris, consimili ratione potes hospitalitatis mercedem consequi. Dictum est enim: «Verbum melius quam datum.»
sect
4
4
Hæc de eleemosyna sentire debes. Ne igitur desideraveris opes habere ad distributionem erga pauperes. Nam hæc quoque mali fraus est, quæ ad vanam gloriam saepe vergit, mentemque in negotiationis causas injicit. Habes in Evangelio a Domino Jesu testimonio ornatam viduam, quæ per duo duntaxat minuta, divitum affectum ac vires superavit. «Illi enim,» inquit, «ex abundanti miserunt in gazophylacium; hæc vero omnia quæ habuit.» Quod autem spectat ad vestes, noli desiderare multorum superfluorumque vestimentorum possessionem, provide tantum de iis quae ad necessitatem corporis suffectura sunt. Jacta potius super Dominum curam tuam, et ipse tibi providebit. Ipsi quippe, inquit, cura est de nobis. Si alimentis vel vestibus indigeas, ne erubescas tibi ab aliis oblata accipere; hoc namque est superbiæ species. At si tu hisce abundaveris, ei qui caret tradito. Sic Deus vult famulis suis subveniri. Quocirca ad Corinthios scribens Apostolus, de inopibus dixit: «Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit.» Obtinens ergo præsenti tempori necessaria, de futuro ne sis sollicitus, verbi gratia in diem unum, vel hebdomadem, vel annum, aut menses. Nondum enim elapso crastino, idipsum tempus necessaria suppeditabit, praesertim si regnum coelorum justitiamque Dei quaesieris. Ait quippe Dominus: «Quærite regnum Dei, et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis.»
sect
5
5
Ne habeas apud te puerum, ne forte adversarius per eum aliquod in te moveat scandalum, conturbetque animum tuum, ut de cibis maxime sumptuosis curam gerat. Neque enim amplius poteris solus de te esse sollicitus; atque si ea cogitatio quasi propter corporis requiem subierit, tu tamen quod præstantius est considera, spiritalem inquam quietem: revera enim melior est spiritalis refectio corporali. Quod si juvandi pueri gratia in mentem venerit, ne credas: hoc enim non est nostri muneris; ad alios pertinet opus, sanctos videlicet coenobiorum patres. Tui solius commodum specta et silentii quietisque mores amplectere. Noli amare habitationem cum hominibus materiæ addictis ac negotiosis; aut solus mane, aut cum fratribus materia carentibus, tibique consentaneis. Nam qui habitat cum hominibus materialibus ac impeditis, et ipse prorsus eorum turbulenti status particeps futurus est, servietque humanis mandatis, vanis colloquiis, caeterisque omnibus vitiis, iræ, tristitiæ, insaniæ erga res materiales, timori, scandalo. Ne corripiaris curis parentalibus, aut cognatorum amicitiis: quinimo et assiduos cum iis congressus vita, ne forte a cellae quiete te auferant, et ad sua traducant negotia. «Dimitte,» inquit Dominus, «mortuos sepelire mortuos suos; tu vero veni, sequere me.» Si vero cella in qua resides impedimento sit, fugito, neque illi pareas, nec in amorem ejus resolvaris: omnia fac, omnia age, quo tranquille vivere et vacare queas, nec non contende in Dei voluntatibus ac in pugna adversus invisibilia consistere.
sect
6
6
Si in tua regione non potes facile vitam quietam ducere, propositum tuum ad peregrinationem tradito, atque ad illam ipsam incita animum tuum. Esto velut optimus negotiator, cuncta ad quietem probans, quæque ad eam constabiliendam conducunt omnino retinens. Cæterum dico tibi, peregrinationem dilige; te enim ab incommoditatibus patriae tuæ liberabit, efficietque ut solus silentii emolumento fruaris. In urbe commorari fuge, in solitudine perdura. «Ecce» enim, ait sanctus vir, «elongavi fugiens, et mansi in solitudine.» Si fieri potest, nullatenus ad urbem proficiscaris; nihil quippe commodum, nihil utile, nihil conducibile professioni tuæ illic intueberis. Iterum ait sanctus: «Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.» Loca ergo secreta et quieta sectare, neque formides illorum inopiam. Quod si illic dæmonum spectra apparuerint, noli terreri, neque a stadio emolumenti nostri aufugias: interritus permane, et «magnalia» Dei conspicies, auxilium, curam, reliquamque omnem de salute plenitudinem. «Exspectabam» enim, ait beatus ille vir, «eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate.» Vagationis desiderium animi tui sententiam non vincat: «Inconstantia» enim «cum concupiscentia, transvertit sensum sine malitia.» Multæ ea de causa exsistunt contentiones. Time casum, et in cella tua stabilis firmusque sis.
sect
7
7
Si amicos habueris, continuos cum illis congressus fuge: cum enim longa per intervalla collocutus eis fueris, utilis eris. Sin vero senseris tibi per eosdem damnum afferri, nullatenus appropinques. Nam oportet habere te amicos utiles et ad vitæ tuæ institutum aptos. Sed et fugito pravorum virorum et pugnacium congressus; cum horum nullo ne habites; quinimo pravas illorum intentiones repudia; non enim Deo adhærent, neque in eo permanent. Pacifici homines amici tibi sint, fratres spirituales, Patres sancti: hos namque eo modo appellavit Dominus, dicens: «Mater mea et fratres mei et patres hi sunt qui faciunt voluntatem Patris mei qui in coelis est.» Cum distractis seu negotiosis noli commorari, neque ad convivium cum ipsis pergas; ne te forsan ad suas deceptiones trahant, et a silentii tranquillitatisque disciplina abducant: hic est namque in illis affectus. Ne declines aurem tuam ad eorum sermones, neque sensa cordis eorum admittas. Nam re vera noxii sunt. Ad fideles terræ sit tibi desiderium, et labor cordis tui in æmulationem luctus eorum. «Oculi» enim «mei ad fideles terræ, ut sedeant ipsi mecum.» Quodsi quispiam ex iis qui secundum charitatem Dei incedunt, ad te veniens, ad manducandum te invitaverit, ac volueris proficisci, proficiscere quidem, sed cito revertere ad cellam tuam. Si fieri potest, extra eam ne dormieris unquam; ut in te semper maneat quietis gratia; et hujus propositi cultum absque impedimento retinebis.
sect
8
8
Non sis lautorum ciborum cupidus, nec illecebræ deliciarum. «Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est,» quemadmodum ait Apostolus. Ne cibis extraneorum satiaveris ventrem tuum, ut ne tibi eorum cupiditas obveniat, atque desiderium externarum mensarum inferat. Dictum quippe fuit: «Ne seducaris saturitate ventris.» Quod si te videris assidue extra cellam tuam vocari, recusa. Noxia enim est continua extra cellam tuam commoratio; gratiam aufert, obnubilat prudentiam, ardorem restinguit. Vide mihi dolium vini, quod multo tempore in eodem loco exstitit, manetque inconcussum, quo pacto vinum reddat splendidum, sedatum, odoriferum; contra si huc illucque circumferatur, turbidum, tetricum, omnem simul ex fæcis vitio contractam injucunditatem exhibens. Cum hoc ergo te ipsum conferens, quod usui est experire, abscinde multorum affectus, ne mens tua distrahatur, et quietis modum conturbet. Operari manibus cura, idque pro viribus die ac nocte, ne quem graves, quin potius aliis tribuas, quemadmodum hortatur ac dicit sacer apostolus Paulus; ut in eo etiam tædii dæmonem vincas, cæterasque omnes hostis cupiditates avellas. Adjacet enim pigritiæ tædii dæmon, atque in desideriis est, sicut inquit. Traditionis et acceptionis peccatum effugias. Sive ergo vendis, sive emis, parum te de justo pretio frauda, ne in mores nimium exactos aut erga pretium lucri cupidos inductus, ad noxias animae causas decidas, contentionem, perjurium, per sermonis tui permutationem; atque in iis venerandam instituti nostri dignitatem contumelia et ignominia afficias. Eo modo ipse cogitans, in traditione et acceptione tua cautionem serva. Sed si quod melius est elegeris, idane possis, in alium fidum hominem curam tuam rejice, quo ita factus alacer et tranquillus, spe bona jucundaque perfruaris.
sect
9
9
Hæc tibi eo pacto suadere novit commoda modus quietis. Age vero, etiam rerum quæ deinde in ea continentur sensum tibi apponam; tu vero mihi ausculta, et quæ præcipio tibi exsequere. Cum sedes in cella tua, collige mentem tuam; memento diei mortis; vide tunc corporis mortificationem; cogita calamitatem; laborem doloremque assume; condemna vanitatem hujus mundi; curam gere modestiæ et sedulitatis, ut possis manere semper in eodem quietæ vitæ proposito, nec in infirmitatem incidas. Memor quoque esto status præsentis in inferno; reputa quemadmodum illic degant animæ, in quo amarissimo silentio, aut in quo acerbissime gemitu, in quali timore, anxietate, exspectatione quanam: [reputa] nunquam desinentem dolorem, lacrymas animae quæ fine carent. Sed et recordare diei resurrectionis ac exhibitionis coram Deo; imaginare tremendum et horribile illud judicium; profer in medium quæ peccatoribus reposita sunt, ignominiam in conspectu Dei et Christi ejus, angelorum, archangelorum, potestatum, cunctorumque hominum; item supplicia omnia, ignem æternum, vermem immortalem, tartarum, tenebras, et super hæc universa stridorem dentium, terrores ac tormenta. Profer quoque ea quæ justis reposita sunt bona, fiduciam cum Deo Patre et Christo ejus, angelis, archangelis, potestatibus, atque omni populo, regnum, ejusque dona, gaudium, voluptatem. Horum utrorumque memoriam adduc in mentem tuam; ac de peccatorum quidem judicio ingemisce, fle, indue habitum luctus, veritus ne tu quoque in illis consistas; de bonis vero quæ justis reposita sunt, gaude et exsulta et lætare; atque tum his frui contende, tum ab illis esse alienus. Cave ne unquam horum obliviscaris, sive intra in cella tua sis, sive extra alicubi; mentem tuam noli ab horum recordatione avertere; quo vel per ea sordidas noxiasque cogitationes effugias.
sect
10
10
Jejunium pro virili coram Deo excole. Illud delicta et peccata tua expiabit; animam ornat, mentem sanctam efficit, pellit dæmones, Deum prope nos adducit. Porro cum semel in die comederis, ne iterum manducare concupiscas, ut non fias sumptuosus, animumque tuum conturbes. Hinc poteris tum ad beneficentiæ opera abundare, tum ipsius corporis affectus exstinguere. Quando autem advenerint fratres, et necesse fuerit te bis terque comedere, ne ingemiscas aut moestus sis; quin potius gaudeto, quod necessitati obtemperes; atque bis vel ter manducans, gratias age Deo, eo quod legem claritatis impleveris, quodque ipsum sane Deum nostræ vitae dispensatorem habiturus sis. Quandoque etiam corporis invaletudo contingit, adeo ut bis et ter sæpiusque edere oporteat; ad id mens tua parata șit. Non enim corporales professionis nostræ labores locum in morbis habere debent, sed quædam remittenda sunt, quo citius ad sanitatem quis reversus, iterum iisdem austeræ vitæ sese exerceat laboribus. Caeterum de abstinentia a cibis, nihil divinus sermo, ne manducaremus, prohibuit, sed dixit: «Ecce dedi vobis omnia, quasi olera herbæ. Manducate, nihil interrogantes;» et, «Non quæ intrant in os, coinquinant hominem.» Quocirca a cibis abstinere, id nostræ voluntatis et animæ labor est.
sect
11
11
Humi cubationem et vigilias cæterasque austeritates libenter tolera, respiciens ad futuram gloriam quæ revelabitur tibi cum omnibus sanctis. «Non» enim, inquit, «sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.» Si animo dejecto es, ora, sicut scriptum est; ora autem cum timore, tremore, et labore, sobrie et vigilanter. Ita oportet orare, maxime proper malignos malitiæque vacantes inaspectabiles inimicos nostros, qui in hoc nobis negotium facessere volunt. Ii quoties viderint nos ad orationem stare, toties sedulo adoriuntur, eaque menti suggerunt quæ precum tempore nequaquam cogitare et considerare debemus, quo animum nostrum captiviam abducant, otiosamque, vanam et inutilem reddant precis postulationem et supplicationem. Inanis enim revera est ac inutilis oratio, petitio, supplicatio, quando non, sicut supra diximus, cum timore et tremore, sobrie ac vigilanter peracta fuerit. Adhæc ad hominem quidem regem accedens quilibet, cum timore et tremore et cautione, deprecationem eo modo exsequitur. Nonne multo magis Deo cunctorum Domino, et Christo Regi regnantium, et Principi principum consimiliter assistendum est, atque offerenda observatio ac supplicatio? Quoniam Deo gloria in sæcula. Amen.